Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 118

Precedente Successiva


Quapropter non debuisset Averroes arbitrari aequivocum calorem
solis ex hoc, quia generat; igneus vero destruit: Uterque enim idem
facit robustus blandusque. Sed calor solis artificiosus evadit, quando
in materia occluditur, ac necessitate cogitur, arte contra hostem, in cuius
medio est, uti, et organa sibi parare, sicut docuimus, omnem rem
sentire, et posse et amare esse, quod sortita est. Sed quidem fateri cogitur
Averrores [Averroes] lucem esse calidam, calore consimili univocoque cum
igne nostro, ut patet in 2. coel. t. 42. post prolixos discursus, in quibus
quiescere non potuit, nisi hanc veritatem fatendo. Nec quidem virtus
ignis sit in sole absque Essentia ignis, a qua separari nequit, licet aliter
fingant inepti, qui garrire, non autem philosophari discunt. Patet enim
hoc cunctis in rebus. Dicamus ergo universum sentire coelum, propriamque
nosse conservationem, eiusque gratia moveri, quoniam vita
ipsius est motus; sicut terrae quies; palam enim calor sentit, movetque
omnia.
Caput II.
Caelum stellasque motu regulari, irregularique a propria virtute
sensitiva conservationis propriae gratia ferri
omnes singulasque.

~ Quoniam sensus immutatio est sentientis rei, coelum autem
mutabile est non modo secundum locum, sed facile ob sui
tenuitatem, passionem suscipit omnem; dicemus ipsum
esse sagacissimum, ac convenisse divinae Maiestati efficere
solium gloriae et pulchritudinis suae, non mortuum, stupidumque
sed vivum sensatumque. Natio nulla sub coelo est, quae non
credat Deum esse in coelo, tanquam in loco lucido, puro nobilissimoque.
Ipse dixit ad Esaiam , coelum esse sedem eius, terram vero scabellum
pedum eius. Quod intelligimus de manifestationibus. Non enim
Deus indiget fulcimento sed res omnes in eo fulciuntur et vivunt. At
Deus vitam et gloriam et beatitudinem in coelo manifestat magis
quam alibi. Idcirco opinari convenit coelum esse vivum, ac sapientiae
particeps. Quod eius ostendit motus. Nulla quippe res apud nos fit,
nisi a sole et terra immutata, eiusque compositis, sicuti in Philosophia
declaravimus. Porro quoniam animalia moventur, motus autem
crassis rebus, ut terrae non convenit, sed tenuibus, ut coelo et aëri, a
coelo motivam vim animalia habeant oportet: quoniam vero motus

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche